- PSELLA
- PSELLAGraeco ψέλλια inter Veter. armissas. Pollux in Onomast. inter ornamenta τȏυ καρπῶν enumerat τὰ περιπάρπια, ψέλλια, χλιδῶνας. Suidas, ψελιῳ περιοχῇ: τὸ ψελλιον, κόσμος τῆς χειρὸς. Ubi περιοχὴ dicitur, a circuli torma brachium ambientis. Discrimen autem inter Pseliia et Pericarpia indigitatum Polluci quodnam sit, non liquet; interim minus id esse, quam inter Psellia et χλιδῶνας, vero simile est inde, quod in Codicib. Suidae nonnullis inter ψέλλια et χλιδῶνας copula intercedit, nulla inter περικάρπια. Utrum que complectitur Polybius, l. 2. voce μανιακῶν, quum περιχείρους ad τὰ ψέλλια, vel, ut aliis placet, ψάλια seu ψέλια, arctaverit. Χλιδῶνες vero vel hîe nomine forte a Pselliis differebant, quod laxipres essent fluentesque, unde Armillae verius redduntur: quodque delicatioribus luxuriosisque tantum in usu: a χλίδῃ enim, luxu, mollitie, commode derivantur. Xenophon, Paed. 6. a Brachialibus quoque Psellia distinguens, haec tantum περὶ τοὺς καρποὺς τȏυ χειρῶν posita fuisse, solumque carpum ornâsse; illa vero totum brachii progressum cum armis complexa esse docet: quem Pollux, ut visum, sequitur. Quare Strabo minime audiendus, qui etiam ad brachia Pselliorum usum extendit; vide Thom. Bartholin. de Veter. Armillis, parum ab initio. Gestabantur itaque Psellia, ubi per carpum manus iungitur. Cael. Rhodig. l. 8. c. 13. a nominis argumento comprobat, et in summis brachiis gestari solita, quia Psellium Dores summum dicant: Unde et quae summis enun tiantur labiis accentiuncula, Psile nuncupata. Idque sanitatis causâ, ob micantis arteriae cum corde con sensum, cui aurum medelam affert, quam suspicionem annulus apud A. Gellium, l. 10. c. 10. suggessit. Maius quippe in carpis, quam digitis, pulsantium venarum cum corde commercium. Forte et fascina averruncârunt, quô fine amuleta moniliaque per collum demittebantur. Vide iterum Bartholinum in seqq. ut et infra Viriola.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.